Lingua, qua loquebantur populi, paulatim de Latina franca Latina distulit, quam schola tenere conabatur, et de litteraria. Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, Ciceronis Caesarisque aliorumque opera comprehensa, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum grammaticis, vocabulario, et postea locutione differt.
Etiam Romani optimates linguam Graecam discere solebant, et illa uti amabant, cum eam ad philosophiam et litteras pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in I11mperio Orientali, adeo loquebantur, ut lingua Graeca, commercio et peregrinationi quasi lingua franca eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno 395, in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus omnes societatis ordines diu lingua Graeca locuti essent.